Lahslita

Lahslita, lagslit: Voz sajónica. Quebrantamiento de ley, transgresión de la ley.

-" Lah enim et lagh, est Lex, slit, Ruptio, violatio. Sed præsertim Anglos-Danos ejusmodi pœna spectavit, seu potius vox ipsa, ex eorum fortean Legibus desumpta, ut wera, et wita Anglos. In Gloss. Saxonico post Lambardum edito, Lahslite, exponitur, duodecim oræ : sunt autem oræ, seu ore, Anglo-Saxonibus unciæ, quarum 12. libram faciunt sterlingorum. Ita Lahslite mulcta fuit unius libræ monetarlæ : varia ac diversa tamen fuit mulcta ista pro personarum discrimine, ut discere est ex textu Roffensi, laudato a Somnero :In Lege Danorum erit reus forisfacturæ, quam Dani vocant Lahslit. In Lege eorum liberalis Lahslit vocant decem dimidiæ marcæ, hoc est, quinque marcæ. Hominis alodium (Bocland) habentis 6. dimidiæ marcæ. Villani Lahslit, quem Angli vocant Ceorlman 12. oræ.Fœdus Edwardi et Guthurni Regum cap. 3 : Si Presbyter ad rectum terminum sacrum Chrisma non perquirat, vel Baptismum neget ei, cui necesse sit, reddat witam cum Anglis, et cum Danis Lahslit, hoc est, 12. oras. Adde § 6. et 9. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 11 : Si quis Dei rectitudines per vim teneat, solvat Lashlite cum Danis, plenam weram cum Anglis, aut neget cum 12. Infra : Qui ordinis infracturam faciet, emendet hoc secundum ordinis dignitatem, wera, wita, et Lashlita, et omni misericordia. Adde cap. 24. 66. et Leges ejusdem Canuti § 35. Perperam vero Laxlite scribitur in Legibus vernaculis Willelmi Nothi cap. 41. quod dispunximus, et sumus interpretati in nupera Editione Operum S. Anselmi Cantuar. Archiepisc. quam viro eruditissimo Gabrieli Gerberono debemus. Vide Thorp. Glossar. in hac voce.". (Du CANGE, Glossarium, V, 14). Véase en este enlace) C. Calero.

Tipo: Derecho

La voz no ha sido modificada.

Fichas de la voz «Lahslita», Fundación J. March

Fichas elaboradas por el equipo de investigación de la Beca de la Fundación Juan March y cuyo autor aparece en su parte inferior"