Doretus

Doretus: Medida annonaria.

-"Charta Alienoræ Comitissæ S. Quintini ann. 1193. in M. Pastorali Eccl. Paris. lib. 13. ch. 1 : Unusquisque hospes B. M. Viriaci debet mihi singulis annis in festo S. Remigii Duos Doretos avenæ, et unum panem, et unum pullum, etc. Infra : Isti quatuor liberi sunt a tallia, et a Doretis avenæ et pullo, etc. P. Carpentier, 1766. ◊ Vulgo Doreus. Charta ann. 1162. in Lib. caten. S. Petri Insul. for. 112. v°. : Geraldus abbas de Casa Dei... scribi fecimus, quod Engelarius de Wambrechies terram, quam de ecclesia B. Petri de Insula hæreditario jure tenebat, in manus Disderii ejusdem ecclesiæ præpositi, præsente Eustasio decano universoque capitulo, reddidit.... Sciendum est quod singulis annis in festivitate B. Remigii xxiij. mensuras avenæ, quas Doreus appellant, et quartam partem unius, proprio sumptu apud Insulam conductas, pro dicta terra eis persolvet.
Ibid. fol. 219 : Sub censu xxiij, mensuraruma venæ, quas vulgo Doreus appellant. Idem quod infra Dosinus 2. Vide in hac voce."
-(Du CANGE, Glossarium, III, 183). Véase en este enlace A. Moreno.

Tipo: Medida

La voz ha sido modificada a fecha 2023-10-17.

Fichas de la voz «Doretus», Fundación J. March

Fichas elaboradas por el equipo de investigación de la Beca de la Fundación Juan March y cuyo autor aparece en su parte inferior"