Danegeldum

Danegeldum: Tributo entre los Anglos.
-"Danegeld est tallagium datum Danis, id est, 3. den. de qualibet bovata terræ. Leges Edwardi Confess. cap. 11 : Danegeldi redditio propter piratas primitus statuta est. Patriam enim infestantes, vastationi ejus pro posse insistebant. Ad eorum quidem insolentiam reprimendam statutum est Danegeldum annuatim reddi, scilicet 12. denarios ex unaquaque hida totius patriæ, ad conducendos eos qui piratarum irruptioni resistendo obviarent. Vide Leges Henrici I. cap. 15. Ab hac pensitatione exempta est Ecclesia Anglic. ut in iisdem Edwardi Legibus narratur, quæ videntur esse recentioris Scriptoris, et forte Henrici de Knyghton lib. 2. apud quem ea reperiuntur pag. 2357. nisi ille ab alio hauserit." (Du CANGE, Glossarium, III, 6). Véase en este enlace A. Moreno.

Tipo: Impuestos

La voz ha sido modificada a fecha 2023-10-05.

Fichas de la voz «Danegeldum», Fundación J. March

Fichas elaboradas por el equipo de investigación de la Beca de la Fundación Juan March y cuyo autor aparece en su parte inferior"