Abbadia

Abbadia
- "Jus capiendi e defuncti parochiani bonis mobilibus id quod magis placuerit. Competit autem parœciarum Rectoribus apud Hispanos in res plebis sibi commissæ, ita tamen ut si Rector inter vestes eligat, si sint purpuratæ, eas hæres defuncti dare minime teneatur. Quod vero parochis competit jus in res suorum parochianorum defunctorum, idem in res ipsorum decedentium Rectorum habent archidiaconi et episcopi apud eosdem Hispanos, præsertim in Ecclesia Giennensi in Andalusia. Sed ne longius excurramus, in pluribus Galliæ nostræ Diœcesibus, uti in Parisiensi, eodem jure utuntur Archidiaconi. Hispanis jus illud interdum idem est quod apud Belgas jus melioris catalli, aut hereoti apud Anglos, competens domino feudali in homines suos manus-mortuæ ; at perperam omnino ut monet Garsias hac de re audiendus, de Expensis et meliorat. cap. 9. de sumptibus qui consequuntur funus, hoc est, de Luctuosa, et Abbadia, n. 1 ". (Du Cange, I, p. 10)
@L. Moreno

Tipo: Iglesia

Fichas de la voz «Abbadia», Fundación J. March

Fichas elaboradas por el equipo de investigación de la Beca de la Fundación Juan March y cuyo autor aparece en su parte inferior"